monumenta.ch > Ambrosius > sectio 80

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 16, 80
Itaque primum omnium coacervavit pecunias, deinde instrumenta caetera, ad postremum iura terrarum regi acquisivit, non ut omnes exueret suo, sed fulciret: publicum tributum constitueret, quo sua tutius habere possent. Quod ita fuit gratum omnibus quibus terras ademerat; ut non venditionem sui iuris, sed redemptionem salutis putarent. Denique dixerunt: Sanasti nos, invenimus gratiam in conspectu Domini nostri . Nam et de proprietate nihil amiserant, qui ius receperant: et de utilitate nihil perdiderant, qui acquisierant perpetuitatem.